„Cibi vinique quocumque et tempore et loco appetentissimus [...]” In hoc modo accurato C. Suetonius Tranquillus nobis de Caesare Claudio in suo opere “De vita Caesarum” narrat.
Vita principalis et res gestae Claudii imprimis a duobus auctoribus traditae sunt: Tacito et Suetonio . In annalibus suis libris XVI Tacitus temporis continuationem communem civilemque a morte imperatoris Augusti usque Neronis proponit. At Suetonius quamvis observans non tam de cohaerentia generalis historica deliberat quam de hominibus singularibus , qui populum Romanum ducebant et illam continuationem temporis commovebant: vita ipsa imperatorum a C. Iulio Caesare usque Domitiano. Agitur de viris peritis rem publicam administare quibus opinione vulgi maiestas et virtus sit. Id studebant, ut moribus maiorum et successibus in proeliis dignitatem consequantur.
Sed quomodo Tacitus et Suetonius de ea re loquuntur? Infra opiniones de Caesaribus Romanis imprimis eam de Claudio examinemus! At priusquam inquisitionem illarum scripturarum de vita Claudii incipere potest, duorum auctorum difficultates et quaestiones, quae pro interpretatione graves, monstrandae sunt.
Discriminibus historicis descriptis comparatio utrumque scriptorum in rebus scriptis experitur.
Loci electi quasi in sua membra discerpantur ad ostendendum in extrema mei scripti totam rei imaginem Claudii, quae nobis tradita est.
Index argumenti
1. Praefatio
1.1 Argumentum huius expositionis
1.2 De scientiae pervestigatione
2. Disputationes historicae et philologicae
3. Comprehensio et comparatio argumentorum
3.1 De vita Claudii tempore Augusti
3.2 De vita Claudii tempore Tiberii et Caligulae
3.3 De vita Claudii imperatoris
4. Comprehensio et descriptio imaginis proditae
Propositum et Argumenta Investigationis
Huius operis propositum est comparare descriptionem vitae Claudii Caesaris, prout ab auctoribus antiquis Suetonio et Tacito tradita est, ut imago imperatoris eiusque morum historica et personalis melius intellegatur.
- Comparatio fontium historicorum de Claudio Caesare.
- Analysis structurae operis Suetonii in "De vita Caesarum".
- Examen narrationis Taciti in "Annalibus" de imperio Claudii.
- Interpretatio imaginis Claudii ut imperatoris infirmi et a uxoribus regenti.
- Critica methodi historicae utriusque auctoris in re diiudicanda.
Excerpta e Libro
3.1 De vita Claudii tempore Augusti
Sueton in capitulo primo libros XX Plinii Maioris usus est ad vitam Drusi imprimis locum natalem describendum et carmen funebre Augusti Caesaris, quod Suetonius in Claud. 1,5 commemorat: [...] cum Augusts tanto opere et vivum dilexerit, ut coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et defunctum ita pro contione laudaverit, ut deos precatus sit, similis ei Caesares suos facerent sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illi dedissent. Nec contentus elogium tumulo eius versibus a se compositis insculpsisse, etiam vitae memoriam prosa oratione composuit. Ea prosa etiam Suetonio utilis erat.
Magistratibus atque moribus Drusi describtis Suetonius in capitulo secundo expositionem vitae Claudii a die partus eius memoratione consulum agentum usque acceptionem imperii modo per tempora incipitat. Est tempus Augusti, Tiberii et Caligulae.
Summarium Capitum
1. Praefatio: Introducit auctores Tacitum et Suetonium ac quaestionem de vita Claudii proponit.
2. Disputationes historicae et philologicae: Tractat de difficultatibus interpretandi fontes antiquos et de auctoritate scriptorum.
3. Comprehensio et comparatio argumentorum: Analysat structuram et contentum de vita Claudii apud Suetonium et Tacitum per varia tempora imperii.
4. Comprehensio et descriptio imaginis proditae: Concludit de imagine Claudii ut imperatoris infirmi, qui ab arbitrio aliorum regebatur.
Verba Clavicularia
Claudius Caesar, Suetonius, Tacitus, imperium Romanum, historiographia, vita privata, Messalina, Agrippina, principatus, methodus historica, fontes antiqui, auctoritas, imago imperatoris, litterae Latinae, biographia.
Quaestiones Frequentissimae
De quo in hoc opere agitur?
Opus tractat de vita et regno Claudii Caesaris prout in scriptis Suetonii et Taciti tradita sunt.
Quae sunt themata centralia?
Themata centralia sunt comparatio fontium, descriptio morum Claudii, et analysis imaginis imperatoris sub uxoribus et libertis.
Quod est propositum principale?
Propositum est intellegere quomodo Suetonius et Tacitus imaginem Claudii construxerint et qua ratione hoc ad veritatem historicam pertineat.
Quae methodus adhibetur?
Methodus philologica et historica adhibetur ad comparandum et criticandum textus duorum auctorum antiquorum.
Quid in parte principali tractatur?
In parte principali comparatio textuum de Claudio tempore Augusti, Tiberii, Caligulae et sub proprio imperio exponitur.
Quae verba characterem operis definiunt?
Verba ut "comparatio", "fontes", "imperator", "methodus", "imago" et "biographia" rem praecipuam designant.
Quomodo Tacitus de Claudio iudicat?
Tacitus Claudio infirmitatem attribuit et eum quasi instrumentum in manibus uxorum et libertorum depingit.
Quare Suetonius cum suspicione adspiciendus est?
Quia Suetonius saepe res privatas narrat quae ab ipso auctore non potuerunt experiri, quod interpretationem historicam implicat.
- Quote paper
- Markus Rinner (Author), 2008, De vita Claudii Caesaris, Munich, GRIN Verlag, https://www.hausarbeiten.de/document/191972